monumenta.ch > Hieronymus > sectio 33 > 49 > csg7.89 > sectio 7 > bnf10439.194 v > sectio 6 > 16 > XII. EUGENITI V̅· T̅· MAGISTRO OFFICIORUM THEODERICUS REX. (a 507/511) > sectio 16 > sectio 5 > Iosue, 3 > bnf10439.193 v > sectio 37 > 25 > 9 > 15 > 34 > bnf9389.43 > 1 > Ioannes, 13 > sectio 7 > sectio 32 > sectio 23 > 47 > sectio 8 > sectio 3 > 34 > sectio 37 > 1 > sectio 2 > sectio 10 > 7 > XXVII. SPECIOSO THEODERICUS REX (a. 509) > XXX. SENATUI URBIS ROMAE THEODERICUS REX. (a. 507|511) > csg51.251 > sectio 26 > csg51.136 > 6 > sectio 16 > bnf9389.423 > 8 > XVII. UNIVERSIS GOTHIS ET ROMANIS DERTONA CONSISTENTIBUS THEUDERICUS REX. (a 507/511) > sectio 19 > 11 > 9 > 31 > 39 > 22 > sectio 31 > sluMscr.Dresd.A.145.b.44 > csg51.5 > bsbClm14613.141 > bnf9389.245 > 10
Cassiodorus, Historia Eccl., 3, IX.Quomodo Marcellus Ancyranus depositus sit, et de Asterio sophista. <<<     >>> XI.Quod prius Ariani cum orthodoxis conveniebant atque communicabant, et de lege Constantini qua iussit haereticorum oratoria ecclesiis applicari.

Cassiodorus, 3, CAPUT X.Quomodo Arius, dum studet ab Alexandro Constantinopoleos in communionem suscipi, exstinctus sit.

1 Igitur dum post concilium Hierosolymitanum Arius venisset in Aegyptum, Alexandrina Ecclesia eius evitante communionem, rursus venit ad Constantinopolitanam urbem, concurrentibus illic consectatoribus eius, et obedientibus Eusebio Nicomediensi episcopo, et concilium celebrare volentibus. Horum studium sentiens Alexander tunc Constantinopolitanus episcopus, nisus est solvere tale conamen.
2 Dumque hoc non valuisset implere, aperte Arii nisibus interdixit: non licere eum ecclesiasticum esse dicens, nec infirmandam sententiam episcoporum pene totius terrae secum convenientium in Nicaena urbe. Eusebius autem et qui circa eum erant, dum primo sermonibus flectere nequivissent Alexandrum, postea cum terrore minabantur: quia nisi susciperet Arium, certa die ipse quidem deportaretur exsilio; Arius autem in communionem susciperetur universorum.
3 Et post haec ab alterutris recesserunt. Illi quidem definitam diem exspectantes, ut suas minas implerent; Alexander autem orabat ne ad perfectum verba Eusebii pervenirent. Maxime autem ei terror ingerebatur, eo quod imperatori iam pene suaserant ut faceret quod ipsi volebant. Ante unum vero constitutum diem prosternens semetipsum sub altari, tota nocte iacuit pronus: rogans Deum ut impediret terminum inimicorum eius. [SOZOMEN., lib. II, cap. 28. Edit. Christ. Vales. cap. 29, p. 488.]
4 Haec igitur Alexander pronus orabat. Imperator autem de Ario experiri volens, eum ad palatium evocavit, percunctatusque est si Nicaeni concilii decreta servaret. Ille vero nihil moratus, repente subscripsit decreta fidei, per subscriptionem arte callida circumveniens. Et imperator quidem miratus, ei intulit iusiurandum.
5 Qui etiam hoc fraudulenter egit, quodammodo iusiurandum arte deludens. Quod autem audivi de hac machinatione conscribo. Fertur enim conscripsisse Arium sectam suam in charta quam sub ala ferebat: unde vere se iurare credidit, dicens sic se sapere sicut scripsisset. Hoc enim ita factum audiens ego conscripsi; quia vero et iusiurandum praebuit, ex epistulis imperatoris agnovi. Credens igitur imperator, suscipi eum ab episcopo Constantinopolitanae urbis Alexandro in communionem praecepit. Erat enim tunc sabbatum. Et sequenti die eos communicare exspectabat alterutris; sed praesumptiones Arii iudicia Dei secuta sunt.
6 Nam dum egressus ex imperiali fuisset aula, obsequiis honorabatur satellitum Eusebii, et per mediam tunc civitatem perspicuus apparebat. Cumque venisset iuxta locum cui est vocabulum Constantini forum, ubi columna porphyretica collocata est, terror eum subito ex quodam conscientiae secreto constrinxit, et cum formidine secuta est ventris effusio.
7 Percunctatusque si secessus esset in proximo, et agnoscens esse post Constantini forum, perrexit illuc. Quo facto, defectus eum quidam cum effusione corripuit, et una cum stercoribus meatus quoque prolapsus est. Tunc ergo concidit, et sanguinis multitudo cum subtilibus intestinis subsequenter effluxit; decurrebantque pariter cum splene etiam interna iecoris.
8 Et ita factum est, ut repente sequeretur et mors. Secessus vero ubi talia gesta sunt, in Constantinopolitana urbe monstrabatur, sicuti dixi, post Constantini forum atque macellum in porticu constitutum: omnesque transeuntes digito notabant locum, detestabilem Arii recordantes interitum. [SOCRATES, lib. I, cap. 25. Edit. Christ. Vales, cap. 38. p. 73.]
9 Post aliquod tempus quidam fautorum Arianae vesaniae dives ac potens studium habuit ut eumdem locum a publico compararet. Et destruens quod erat primitus, domum ibi constituit, quatenus oblivio facti procederet, et per successionem huiusmodi memoria deperiret. Fama tamen per cunctam cucurrit civitatem, et orbi terrarum mortem Arii declaravit. [SOZOMEN., lib. II, cap. 28. Edit. Christ.]
Cassiodorus HOME

bav823.112 bav824.85 bnf1603.56

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik